monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2 > 6 > 18 > 19 > XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24) > sectio > sectio 9 > csg48.374 > VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511) > XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.196 v > II. THEONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > 40 > 16 > sectio 17 > 23 > sectio 4 > bnf10439.195 v > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 7, II.Quid sophista Libanius contra Christianos scripserit, et quomodo Socrates historiographus eius dicta confutarit.

Cassiodorus, 7, CAPUT PRIMUM.De Ioviani imperatoris auspiciis, et quemadmodum a Persidis finibus sit egressus.

1 Milites igitur in maxima aestuatione venientes, omissa omni dilatione, altera die Ioviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore millenarius quo Iulianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Iulianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat.
2 Qui cum violenter a militibus ad imperium traheretur, clamabat, dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter proclamasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. [SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 195.]
3 Cogitabat itaque Iovianus de communi salute, et quomodo posset de medio hostium illaesum exercitum liberare. Nec indiguit grandi consilio, sed seminibus pietatis utilissimum vindemiavit fructum. Repente namque suam providentiam Deus ostendit, et fluctuationem eius ad portum tranquillitatis adduxit. Dum enim huius angustiam Persarum rex agnovisset, missa legatione petivit pacem, deinde cibaria militibus destinavit, et forum venalium eis praeparari in deserto praecepit.
4 Celebratisque foederibus, exercitum reduxit incolumem. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 2, p. 152.]
5 Quae pacta, quantum ad gloriam Romanorum turpia, sed tempori congruebant. Amissa namque Syria, et tradita Persis Nisibi, Mesopotamiae civitate, discessit. Haec itaque nuntiata Christianos confortaverunt, paganis intulerunt luctum. Porro milites incautum Iuliani fervorem valde culpabant, causamque damni finium Romanorum ei potius inferebant: quoniam a Persarum quasi proditore seductus, naves quae per fluvium frumenta deveherent incendit, et famem militibus irrogavit. [SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22. p. 196.]
Cassiodorus HOME

bav823.261 bav824.188 bnf1603.129

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik